Found 73 Results for: Corda
Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)
Nun. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos. (Lamentationes 3, 41)
Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. (Prophetia Ioel 2, 13)
Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. (Prophetia Aggaei 1, 5)
Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras ; (Prophetia Aggaei 1, 7)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. (Prophetia Aggaei 2, 16)
Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 19)
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)