Trouvé 73 Résultats pour: Corda

  • Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)

  • Nun. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos. (Lamentationes 3, 41)

  • Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)

  • Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. (Prophetia Ioel 2, 13)

  • Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. (Prophetia Aggaei 1, 5)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras ; (Prophetia Aggaei 1, 7)

  • Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. (Prophetia Aggaei 2, 16)

  • Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)

  • Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: (Evangelium secundum Lucam 21, 34)

  • Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina