Found 70 Results for: Dexteram

  • Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini. (Liber II Regum 12, 9)

  • Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)

  • Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. (Liber II Regum 23, 13)

  • Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. (Liber Nehemiae 8, 4)

  • Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. (Liber Nehemiae 12, 31)

  • Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)

  • Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. (Liber Iob 14, 15)

  • Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. (Liber Iob 23, 9)

  • Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. (Liber Iob 30, 12)

  • Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. (Liber Psalmorum 72, 24)

  • Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? (Liber Psalmorum 73, 11)

  • Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. (Liber Psalmorum 88, 26)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina