Found 70 Results for: Dexteram

  • Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus. (Liber Psalmorum 88, 43)

  • dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. (Liber Psalmorum 89, 12)

  • Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. (Liber Psalmorum 120, 5)

  • Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. (Liber Psalmorum 141, 5)

  • Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 7, 47)

  • Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)

  • Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)

  • Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)

  • Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)

  • Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam. (Liber Isaiae 9, 20)

  • Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Liber Isaiae 30, 21)

  • Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur: (Liber Isaiae 45, 1)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina