Found 4364 Results for: Ejus

  • Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 13)

  • Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)

  • aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)

  • Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. (Epistula Iacobi 1, 18)

  • scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5, 20)

  • quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. (Epistula I Petri 1, 24)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Epistula I Petri 2, 9)

  • In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: (Epistula I Petri 2, 21)

  • qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: (Epistula I Petri 2, 22)

  • Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. (Epistula I Petri 3, 10)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina