Found 4364 Results for: Ejus

  • quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. (Epistula I Petri 3, 12)

  • sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)

  • Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)

  • Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)

  • Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, (Epistula II Petri 1, 3)

  • per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. (Epistula II Petri 1, 4)

  • dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. (Epistula II Petri 3, 4)

  • quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. (Epistula I Ioannis 1, 3)

  • Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)

  • Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)

  • Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. (Epistula I Ioannis 2, 3)

  • Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. (Epistula I Ioannis 2, 4)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina