Found 112 Results for: Facit
Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. (Liber Proverbiorum 18, 16)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. (Liber Proverbiorum 25, 13)
Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem. (Liber Proverbiorum 28, 21)
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. (Liber Ecclesiastes 8, 12)
incorruptio autem facit esse proximum Deo. (Liber Sapientiae 6, 20)
et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, (Liber Sapientiae 13, 13)
Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. (Liber Ecclesiasticus 18, 18)
sic qui facit per vim judicium iniquum. (Liber Ecclesiasticus 20, 3)
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur. (Liber Ecclesiasticus 20, 13)
Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. (Liber Ecclesiasticus 28, 21)