Found 112 Results for: Facit

  • ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei: hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt. (Liber Baruch 6, 62)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores. (Prophetia Ezechielis 8, 6)

  • Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)

  • Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti? (Prophetia Danielis 4, 32)

  • Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)

  • Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. (Prophetia Michaeae 7, 6)

  • Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)

  • Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)

  • ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)

  • Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)

  • Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina