Found 289 Results for: Fur
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)
dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)
furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. (Evangelium secundum Marcum 7, 22)
Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Marcum 10, 19)
Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. (Evangelium secundum Lucam 12, 33)
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
Mandata nosti: non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)
Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)
Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. (Evangelium secundum Ioannem 10, 10)