Found 289 Results for: Fur

  • Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 6)

  • Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: (Epistula ad Romanos 2, 21)

  • Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)

  • qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. (Epistula ad Ephesios 4, 28)

  • Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)

  • Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)

  • Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. (Epistula I Petri 4, 15)

  • Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. (Epistula II Petri 3, 10)

  • In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. (Apocalypsis Ioannis 3, 3)

  • et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis. (Apocalypsis Ioannis 9, 21)

  • Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 15)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina