Found 219 Results for: Latin Verse Bible Study: De lege legis
Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 8)
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)
Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia. (Prophetia Malachiae 4, 4)
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 35)
Magister, quod est mandatum magnum in lege? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. (Evangelium secundum Lucam 2, 24)
Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, (Evangelium secundum Lucam 2, 27)
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)