Found 219 Results for: Latin Verse Bible Study: De lege legis
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)
Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, (Actus Apostolorum 5, 34)
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? (Actus Apostolorum 8, 30)
Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. (Actus Apostolorum 13, 15)