Found 152 Results for: Moab et luctus

  • et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda. (Liber Ieremiae 27, 3)

  • Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. (Liber Ieremiae 31, 15)

  • Sed et omnes Judæi qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæa, et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, (Liber Ieremiae 40, 11)

  • Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. (Liber Ieremiae 48, 1)

  • Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)

  • Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. (Liber Ieremiae 48, 4)

  • Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. (Liber Ieremiae 48, 9)

  • Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. (Liber Ieremiae 48, 11)

  • Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. (Liber Ieremiae 48, 13)

  • Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Ieremiae 48, 15)

  • Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)

  • Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina