Found 152 Results for: Moab et luctus

  • Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. (Liber Proverbiorum 14, 13)

  • Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)

  • dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. (Liber Ecclesiasticus 26, 8)

  • Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. (Liber Ecclesiasticus 41, 14)

  • Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis ; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. (Liber Isaiae 11, 14)

  • Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. (Liber Isaiae 15, 1)

  • Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. (Liber Isaiae 15, 2)

  • Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. (Liber Isaiae 15, 4)

  • Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. (Liber Isaiae 15, 5)

  • Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. (Liber Isaiae 15, 8)

  • Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ. (Liber Isaiae 15, 9)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina