Found 301 Results for: Salomon sapientia

  • Sed et Salomon sedet super solium regni. (Liber I Regum 1, 46)

  • Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. (Liber I Regum 1, 51)

  • Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. (Liber I Regum 1, 52)

  • Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam. (Liber I Regum 1, 53)

  • Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. (Liber I Regum 2, 12)

  • Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ. (Liber I Regum 2, 22)

  • Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)

  • Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)

  • Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)

  • Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon Banaiam filium Jojadæ, dicens : Vade, interfice eum. (Liber I Regum 2, 29)

  • et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. (Liber I Regum 2, 45)

  • Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina