Found 301 Results for: Salomon sapientia

  • Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. (Liber I Regum 3, 4)

  • Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)

  • Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. (Liber I Regum 3, 10)

  • Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)

  • Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : (Liber I Regum 4, 1)

  • Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)

  • Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. (Liber I Regum 4, 21)

  • Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. (Liber I Regum 4, 26)

  • Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, (Liber I Regum 4, 30)

  • Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille. (Liber I Regum 4, 32)

  • Misit autem Salomon ad Hiram, dicens : (Liber I Regum 5, 2)

  • Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. (Liber I Regum 5, 11)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina