Found 216 Results for: Tempus

  • Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum. (Liber II Samuelis 24, 15)

  • Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes, (Liber I Regum 18, 29)

  • Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. (Liber I Regum 18, 36)

  • et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus. (Liber II Regum 13, 23)

  • Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan. (Liber II Regum 18, 4)

  • usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. (Liber I Paralipomenon 9, 18)

  • Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. (Liber I Paralipomenon 9, 25)

  • Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. (Liber I Paralipomenon 9, 27)

  • qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. (Liber II Paralipomenon 6, 15)

  • Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia, (Liber II Paralipomenon 24, 11)

  • Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto), (Liber Esdrae 10, 13)

  • Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis, et misit me : et constitui ei tempus. (Liber Nehemiae 2, 6)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina