Found 216 Results for: Tempus

  • Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), (Liber Nehemiae 6, 1)

  • Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. (Liber Thobis 4, 5)

  • Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 20)

  • Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. (Liber Iudith 8, 13)

  • Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. (Liber Esther 2, 12)

  • Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. (Liber Esther 8, 9)

  • Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. (Liber Iob 12, 5)

  • Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)

  • qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? (Liber Iob 22, 16)

  • Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. (Liber Iob 28, 3)

  • quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? (Liber Iob 38, 23)

  • Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? (Liber Iob 39, 1)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina