Found 286 Results for: Unum
Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)
Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 34)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 15)
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 15)
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 24)
Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 15)
Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. (Evangelium secundum Marcum 4, 8)
Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Marcum 9, 4)