Found 286 Results for: Unum
et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. (Evangelium secundum Lucam 16, 13)
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. (Evangelium secundum Lucam 17, 22)
duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. (Evangelium secundum Lucam 17, 35)
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: (Evangelium secundum Lucam 22, 3)
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. (Evangelium secundum Lucam 23, 33)
Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)