Found 256 Results for: Unus
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, (Evangelium secundum Lucam 17, 15)
Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: (Evangelium secundum Lucam 17, 34)
duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. (Evangelium secundum Lucam 17, 35)
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. (Evangelium secundum Lucam 22, 50)
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. (Evangelium secundum Lucam 23, 39)
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 40)
Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: (Evangelium secundum Ioannem 6, 8)
Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)