Found 256 Results for: Unus
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. (Epistula ad Ephesios 4, 4)
Unus Dominus, una fides, unum baptisma. (Epistula ad Ephesios 4, 5)
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: (Epistula I ad Timotheum 2, 5)
Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. (Epistula Iacobi 2, 19)
Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. (Epistula Iacobi 4, 12)
Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (Epistula II Petri 3, 8)
Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)
Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? (Apocalypsis Ioannis 7, 13)