Found 256 Results for: Unus

  • Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum. (Liber Iudicum 9, 2)

  • Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum. (Liber Iudicum 9, 37)

  • Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. (Liber Iudicum 17, 11)

  • Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 20, 1)

  • Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio. (Liber Iudicum 20, 11)

  • Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: (Liber I Samuelis 1, 1)

  • Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini. (Liber I Samuelis 10, 3)

  • Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. (Liber I Samuelis 11, 7)

  • Et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual: (Liber I Samuelis 13, 17)

  • unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa. (Liber I Samuelis 14, 5)

  • Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.) (Liber I Samuelis 14, 28)

  • Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo. (Liber I Samuelis 16, 18)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina