Found 1087 Results for: Usque

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Epistula ad Romanos 3, 12)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)

  • Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. (Epistula ad Romanos 8, 22)

  • sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. (Epistula ad Romanos 11, 8)

  • in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. (Epistula ad Romanos 15, 19)

  • Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. (Epistula ad Romanos 15, 22)

  • qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)

  • Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, (Epistula I ad Corinthios 4, 11)

  • blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. (Epistula I ad Corinthios 4, 13)

  • Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: (Epistula I ad Corinthios 15, 6)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina