Found 186 Results for: gloriam Salvatorem

  • Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)

  • Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)

  • sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino. (Liber Baruch 2, 18)

  • Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ. (Liber Baruch 4, 3)

  • et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris ; porro cum dedero gloriam in terra viventium: (Prophetia Ezechielis 26, 20)

  • Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos. (Prophetia Ezechielis 39, 21)

  • Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi: (Prophetia Danielis 2, 37)

  • Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ; (Prophetia Danielis 3, 43)

  • O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. (Prophetia Danielis 11, 39)

  • Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. (Prophetia Osee 4, 7)

  • Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina