Found 186 Results for: gloriam Salvatorem
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 41)
Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 43)
Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: (Actus Apostolorum 5, 31)
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. (Actus Apostolorum 7, 55)
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. (Epistula ad Romanos 1, 23)
iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: (Epistula ad Romanos 2, 7)