Found 143 Results for: virtutem Dei scientia

  • Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? (Liber Genesis 44, 15)

  • et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, (Liber Exodus 31, 3)

  • implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, (Liber Exodus 35, 31)

  • Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper. (Liber I Paralipomenon 16, 11)

  • sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. (Liber II Paralipomenon 1, 12)

  • Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus cæli virtutem resistendi. (Liber Iudith 5, 19)

  • dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. (Liber Iudith 6, 17)

  • Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)

  • Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. (Liber Iudith 9, 14)

  • Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël. (Liber Iudith 13, 13)

  • Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem. (Liber Iudith 14, 6)

  • Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. (Liber Iob 35, 16)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina