Found 215 Results for: Adversum

  • dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prœlium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 9)

  • cujus manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio (Liber Deuteronomii 2, 15)

  • surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice (Liber Deuteronomii 9, 19)

  • adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum (Liber Deuteronomii 9, 20)

  • dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)

  • habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)

  • rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis (Liber Iosue 10, 25)

  • venitque Josue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos (Liber Iosue 11, 7)

  • addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)

  • de cælo dimicatum est contra eos stellæ manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt (Liber Iudicum 5, 20)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina