Found 215 Results for: Adversum

  • egressique viri de civitate bellabant adversum Joab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus (Liber II Samuelis 11, 17)

  • et dixit nuntius ad David prævaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis (Liber II Samuelis 11, 23)

  • et dixit David ad nuntium hæc dices Joab non te frangat ista res varius enim eventus est prœlii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos (Liber II Samuelis 11, 25)

  • misitque Joab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum (Liber II Samuelis 12, 27)

  • congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam (Liber II Samuelis 12, 29)

  • quæ respondit ei majus est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam (Liber II Samuelis 13, 16)

  • fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)

  • et ancillæ tuæ erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum (Liber II Samuelis 14, 6)

  • et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiæ super terram (Liber II Samuelis 14, 7)

  • ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens (Liber II Samuelis 16, 13)

  • dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum (Liber II Samuelis 18, 32)

  • factum est autem rursum prœlium Philisthinorum adversum Israël et descendit David et servi ejus cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David (Liber II Samuelis 21, 15)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina