Found 999 Results for: David in generatione

  • dixit autem David ad Jonathan ecce kalendæ sunt crastino et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ (Liber I Samuelis 20, 5)

  • si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimæ sollemnes ibi sunt universis contribulibus ejus (Liber I Samuelis 20, 6)

  • responditque David ad Jonathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure (Liber I Samuelis 20, 10)

  • et ait Jonathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum (Liber I Samuelis 20, 11)

  • ait Jonathan ad David Domine Deus Israël si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero (Liber I Samuelis 20, 12)

  • non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra (Liber I Samuelis 20, 15)

  • pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David (Liber I Samuelis 20, 16)

  • et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum (Liber I Samuelis 20, 17)

  • absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendæ et sedit rex ad comedendum panem (Liber I Samuelis 20, 24)

  • cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quæ erat juxta parietem surrexit Jonathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David (Liber I Samuelis 20, 25)

  • cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Jonathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum (Liber I Samuelis 20, 27)

  • et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David (Liber I Samuelis 20, 33)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina