Found 999 Results for: David in generatione
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David (Evangelium secundum Lucam 3, 31)
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ et ecce plus Jona hic (Evangelium secundum Lucam 11, 32)
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista (Evangelium secundum Lucam 11, 50)
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariæ qui periit inter altare et ædem ita dico vobis requiretur ab hac generatione (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac (Evangelium secundum Lucam 17, 25)