Found 8600 Results for: Dom

  • et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi (Liber Genesis 3, 8)

  • vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es (Liber Genesis 3, 9)

  • et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quæ respondit serpens decepit me et comedi (Liber Genesis 3, 13)

  • et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 14)

  • mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui (Liber Genesis 3, 16)

  • fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori ejus tunicas pellicias et induit eos (Liber Genesis 3, 21)

  • emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3, 23)

  • Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (Liber Genesis 4, 1)

  • factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino (Liber Genesis 4, 3)

  • Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus (Liber Genesis 4, 4)

  • dixitque Dominus ad eum quare mæstus es et cur concidit facies tua (Liber Genesis 4, 6)

  • nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus ejus et tu dominaberis illius (Liber Genesis 4, 7)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina