Found 8600 Results for: Dom

  • et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est (Apocalypsis Ioannis 4, 8)

  • dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt (Apocalypsis Ioannis 4, 11)

  • et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apocalypsis Ioannis 6, 10)

  • et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni (Apocalypsis Ioannis 7, 14)

  • hii sunt duo olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes (Apocalypsis Ioannis 11, 4)

  • et corpora eorum in plateis civitatis magnæ quæ vocatur spiritaliter Sodoma et Ægyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apocalypsis Ioannis 11, 8)

  • et septimus angelus tuba cecinit et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus et regnabit in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 11, 15)

  • dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti (Apocalypsis Ioannis 11, 17)

  • et audivi vocem de cælo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens justæ et veræ viæ tuæ rex sæculorum (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam judicia tua manifestata sunt (Apocalypsis Ioannis 15, 4)

  • et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et justa judicia tua (Apocalypsis Ioannis 16, 7)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina