Found 350 Results for: Salomon filio Salomonis et genealogia Salomonis

  • dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3, 26)

  • erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël (Liber I Regum 4, 1)

  • habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)

  • Benabinadab cujus omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem (Liber I Regum 4, 11)

  • Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio (Liber I Regum 4, 15)

  • Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus (Liber I Regum 4, 21)

  • erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similæ et sexaginta chori farinæ (Liber I Regum 4, 22)

  • habitabatque Judas et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis (Liber I Regum 4, 25)

  • et habebat Salomon quadraginta milia præsepia equorum currulium et duodecim milia equestrium (Liber I Regum 4, 26)

  • nutriebantque eos supradicti regis præfecti sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo (Liber I Regum 4, 27)

  • et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum (Liber I Regum 4, 30)

  • locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina ejus quinque et mille (Liber I Regum 4, 32)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina