Found 350 Results for: Salomon filio Salomonis et genealogia Salomonis

  • misitque rex Salomon per manum Banajæ filii Jojadæ qui interfecit eum et mortuus est (Liber I Regum 2, 25)

  • ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo (Liber I Regum 2, 27)

  • nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare misitque Salomon Banajam filium Jojadæ dicens vade interfice eum (Liber I Regum 2, 29)

  • et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum (Liber I Regum 2, 45)

  • jussit itaque rex Banajæ filio Jojadæ qui egressus percussit eum et mortuus est (Liber I Regum 2, 46)

  • confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)

  • dilexit autem Salomon Dominum ambulans in præceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama (Liber I Regum 3, 3)

  • abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon (Liber I Regum 3, 4)

  • et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)

  • placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem hujuscemodi postulasset (Liber I Regum 3, 10)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram (Liber I Regum 3, 21)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina