Found 215 Results for: Tempus

  • factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis (Liber Nehemiae 6, 1)

  • cum autem et ipsa conpleverit tempus vitæ suæ sepelies eam circa me (Liber Thobis 4, 5)

  • tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 20)

  • posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei (Liber Iudith 8, 13)

  • cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur (Liber Esther 2, 12)

  • accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)

  • lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum (Liber Iob 12, 5)

  • quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei (Liber Iob 14, 13)

  • qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum (Liber Iob 22, 16)

  • tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis (Liber Iob 28, 3)

  • quæ præparavi in tempus hostis in diem pugnæ et belli (Liber Iob 38, 23)

  • numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti (Liber Iob 39, 1)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina