Found 215 Results for: Tempus

  • et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est (Liber I Maccabaeorum 9, 7)

  • et ait Judas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriæ nostræ (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10, 30)

  • omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus (Liber I Maccabaeorum 11, 36)

  • et vidit Jonathas quia tempus eum juvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam (Liber I Maccabaeorum 12, 1)

  • nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum (Liber I Maccabaeorum 15, 34)

  • utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (Liber II Maccabaeorum 1, 22)

  • in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed hæc sequens tempus declaravit (Liber II Maccabaeorum 4, 17)

  • et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4, 23)

  • ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quædam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram (Liber II Maccabaeorum 6, 25)

  • sed post triennii tempus cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna (Liber II Maccabaeorum 14, 1)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina