Found 519 Results for: Verbum

  • sanatæ sunt ergo aquæ usque ad diem hanc juxta verbum Helisei quod locutus est (Liber II Regum 2, 22)

  • posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit juxta verbum Domini (Liber II Regum 4, 44)

  • hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc cæcitate percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Helisei (Liber II Regum 6, 18)

  • dixit autem Heliseus audite verbum Domini hæc dicit Dominus in tempore hoc cras modius similæ uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 1)

  • et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)

  • quæ surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis (Liber II Regum 8, 2)

  • et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps (Liber II Regum 9, 5)

  • si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini (Liber II Regum 9, 26)

  • duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum juxta verbum Domini quod locutus est per Heliam (Liber II Regum 10, 17)

  • et coluerunt inmunditias de quibus præcepit Dominus eis ne facerent verbum hoc (Liber II Regum 17, 12)

  • et conversus Josias vidit ibi sepulchra quæ erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui prædixerat verba hæc (Liber II Regum 23, 16)

  • inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina