Found 177 Results for: gentibus

  • aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur (Prophetia Habacuc 1, 5)

  • et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 8)

  • et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israël sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestræ (Prophetia Zachariae 8, 13)

  • et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)

  • et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum (Prophetia Zachariae 14, 16)

  • ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus (Prophetia Malachiae 1, 14)

  • et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)

  • ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animæ meæ ponam spiritum meum super eum et judicium gentibus nuntiabit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)

  • et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget (Evangelium secundum Matthaeum 20, 19)

  • tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)

  • et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina