Found 177 Results for: gentibus

  • quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus (Evangelium secundum Marcum 10, 33)

  • Jesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum (Evangelium secundum Marcum 10, 42)

  • et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum (Evangelium secundum Marcum 11, 17)

  • tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur (Evangelium secundum Lucam 18, 32)

  • et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum (Evangelium secundum Lucam 21, 24)

  • convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)

  • dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël (Actus Apostolorum 9, 15)

  • his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit (Actus Apostolorum 11, 18)

  • sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)

  • cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)

  • tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos (Actus Apostolorum 15, 12)

  • Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo (Actus Apostolorum 15, 14)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina