Found 234 Results for: hodie

  • ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)

  • si ergo obœdieritis mandatis meis quæ hodie præcipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 11, 13)

  • en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem (Liber Deuteronomii 11, 26)

  • videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 11, 32)

  • non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur (Liber Deuteronomii 12, 8)

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 13, 18)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quæ jussit et quæ ego hodie præcipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19, 9)

  • audi Israël vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos (Liber Deuteronomii 20, 3)

  • accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis (Liber Deuteronomii 26, 3)

  • hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)

  • Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis ejus et custodias cærimonias illius et mandata atque judicia et obœdias ejus imperio (Liber Deuteronomii 26, 17)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina