Found 232 Results for: nolite
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
nolite judicare et non judicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini (Evangelium secundum Lucam 6, 37)
flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
et ait ad illum Jesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis (Evangelium secundum Lucam 10, 4)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis (Evangelium secundum Lucam 12, 7)
cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animæ quid manducetis neque corpori quid vestiamini (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
et vos nolite quærere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli (Evangelium secundum Lucam 12, 29)
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum (Evangelium secundum Lucam 12, 32)