Found 38 Results for: tempora

  • dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos (Liber Genesis 1, 14)

  • præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua (Liber Numeri 28, 2)

  • mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora (Liber Deuteronomii 32, 35)

  • de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • quæque sustinuerint et quæ deinceps inmutata sint suscepere Judæi super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi jugiter succedentibus (Liber Esther 9, 27)

  • numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora (Liber Iob 10, 5)

  • ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius (Liber Iob 24, 1)

  • fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum (Liber Psalmorum 103, 19)

  • maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos (Liber I Maccabaeorum 12, 10)

  • non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio (Liber Ecclesiastes 7, 11)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina