1. Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !

2. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;

3. sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.





“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina