1. dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Ægypti

2. mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

3. loquimini ad universum cœtum filiorum Israël et dicite eis decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

4. sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni

5. erit autem agnus absque macula masculus anniculus juxta quem ritum tolletis et hedum

6. et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam

7. et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum

8. et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus

9. non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis

10. nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis

11. sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

12. et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus

13. erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti

14. habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

15. septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum

16. dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quæ ad vescendum pertinent

17. et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo

18. primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam

19. septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima ejus de cœtu Israël tam de advenis quam de indigenis terræ

20. omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

21. vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israël et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase

22. fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane

23. transibit enim Dominus percutiens Ægyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere

24. custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum

25. cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas

26. et cum dixerint vobis filii vestri quæ est ista religio

27. dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

28. et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron

29. factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum

30. surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus et ortus est clamor magnus in Ægypto neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus

31. vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis

32. oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi

33. urguebantque Ægyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur

34. tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos

35. feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

36. dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios

37. profectique sunt filii Israël de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis

38. sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

39. coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Ægypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant præparare

40. habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum

41. quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti

42. nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Ægypti hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis

43. dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo

44. omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

45. advena et mercennarius non edent ex eo

46. in una domo comedetur nec efferetis de carnibus ejus foras nec os illius confringetis

47. omnis cœtus filiorum Israël faciet illud

48. quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum ejus et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terræ si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo

49. eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos

50. fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron

51. et in eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas





“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina