Fundar 83 Resultados para: Absalom

  • Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii”. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 34)

  • Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)

  • Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es”. (Liber II Samuelis 16, 8)

  • Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)

  • Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “Vivat rex! Vivat rex!”. (Liber II Samuelis 16, 16)

  • Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo?”. (Liber II Samuelis 16, 17)

  • Responditque Chusai ad Absalom: “Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)

  • Dixit autem Absalom ad Achitophel: “Inite consilium quid agere debeamus”. (Liber II Samuelis 16, 20)

  • Et ait Achitophel ad Absalom: “Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt”. (Liber II Samuelis 16, 21)

  • Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina