Fundar 54 Resultados para: Agnus Dei omnipotens

  • Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. (Liber Iob 34, 12)

  • Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur. (Liber Iob 35, 13)

  • Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon”. (Liber Psalmorum 68, 15)

  • solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos, (Liber II Maccabaeorum 1, 25)

  • Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 17)

  • omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans; (Liber Sapientiae 18, 15)

  • Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)

  • Et dabit pluviam semini tuo, quod seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis; pascetur pecus tuum in die illo, agnus in pascuis spatiosis, (Liber Isaiae 30, 23)

  • Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. (Liber Isaiae 53, 7)

  • Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo”, dicit Dominus. (Liber Isaiae 65, 25)

  • Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius”. (Liber Ieremiae 11, 19)

  • Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina