Fundar 82 Resultados para: Alius
Illi autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua”. (Evangelium secundum Marcum 10, 37)
Et ait illi scriba: “Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum; (Evangelium secundum Marcum 12, 32)
“Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. (Evangelium secundum Lucam 7, 41)
Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”. (Evangelium secundum Lucam 14, 20)
“Mulier, non novi illum!”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “Et tu de illis es!”. Petrus vero ait: “O homo, non sum!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 58)
Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 59)
In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 37)
Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 43)
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis; (Evangelium secundum Ioannem 18, 15)