Fundar 215 Resultados para: Annis

  • Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)

  • Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit: (Liber II Samuelis 5, 4)

  • in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. (Liber II Samuelis 5, 5)

  • Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)

  • Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)

  • Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas”. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: “Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem”. (Liber II Samuelis 24, 13)

  • Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)

  • et in anno undecimo, mense Bul — ipse est mensis octavus — perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus; aedificavitque eam annis septem. (Liber I Regum 6, 38)

  • Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)

  • Expletis autem annis viginti, postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis (Liber I Regum 9, 10)

  • Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina