Fundar 30 Resultados para: Antiochus Epiphanes
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret. (Liber II Maccabaeorum 9, 2)
“Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 9)
Regis autem epistula ista continebat: “Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)
Ad gentem vero regis epistula talis erat: “Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)